- NORUNT Fideles
- NORUNT Fidelesseu Quod norunt fideles seu Norunt initiati quod dicitur, ἴσασιν οἱ μεμυγμένος, formula frequens in Patrum scriptis, in mentione potissimum Sacramentorum usu trita. In unius Chrysostomi Homiliis aliisque scriptis minimum quinquaginta in locis observavit Casaubon. neque multo rarius, apud Augustin. in Ep. Enarrationibus in Psalm. Tractatibus in Iohan. Homiliis etc. Inter alia Chrysostomus in Genes. ad illa verba e c. 49. v. 2. Lavabit in vino stolam suam: Ὅρα, inquit, πῶς ἁπαν ἡμῖν ενταῦθα τὸ μνςτήριον ἠνίξατὀ ἴσασιν οἱ μεμυημένοι τὸ λεγόμενον, Ecce quam totum mysterium nobis hic indigitaverit: Norunt initiati, quod dicitur. Habes alterum testimonium in Homil. eiusd. Op. 27. p. 214. 34. Comm. in Psalmum 143. ubi de lingua loquens, Ἐννόησον, ὅτι τοῦτό ἐςτι τὸ μέλος, δἰ οὗ τὴν θυσίαν ὑποδεχομεθἀ ἴσασιν οἱ πιςτοὶ τὸ λεγόμενεν, Cogita hoc illud esse membrum, quo tremendum sacrificium excipimus: Sciunt fideles, quid dicam ídem Homil. in Matth. 72. Αὐτὸ τὸ μυςτήριον πόσου ἐλέους, πόσης φιλανθρωπίας; ἴσασιν οἱ μεμνημένοι, Ipsum hoc mysterium quantae misericordiae, quanti amoris? norunt initiati. Et Homil. 40. in 1. Corinth. locum Pauli exponens c. 15. v. 29. de iis, qui baptizantur pro mortuis: Βούλομαι μὲν σαφῶς αὐτὸ εἰπεῖν οὐ τολμὠ δὲ διὰ τοὺς ἀμίκτους οὗτοι γὰρ δυσκολωτέραν ἡμῖν ποιοῦσι τὴν ἐξήγησιν, ἀναγκάζοντες ἤ μὴ λέγειν σαφῶς ἢ ἐιςτ αὐτοὺς ἐκφέρειν τὰ ἀπόῤῥητα, Cupio quidem perspicue rem dicere, sed propter non initiatos non audeo, hi interpretationem nobis reddunt difficiliorem, dum nos cogunt aut perspicue non dicere, aut arcana, quae taceri debent, apud ipsos efferre: Deinde addit, se quô poterit modô dicturum συνεσκιασμένως, obscure, vel ut Lucretius loquitur, adumbratim, plane, ut apud Theodoretum Dial. 2. negat Orthodoxus, de Eucharistia fas esse aperte loqui, quoties periculum est, ne adsint non initiati: Οὐ χρὴ σαφῶς εἰπεῖν᾿ νἰκὸς γὰρ τίνας ἀμυήτους παεῖναι. Deinde respondet Eranista: Ἀινιγματωδῶς ἡ ἀπόκρισις ἔςτω, Aenigmatice responsio fiat. Et Dial. 1. dixerat iam Orthodoxus, quum mentio de Mysteriis incidisset, Ἀξιῶ σε μυςτικάτερον ἀποκρίναςθαι, τινὲς γὰρ ἴσως ἀμύητοι παρεςτήκασιν, Rogo te paulo tectius respondere, quidam enim forte non initiati praesto sunt. Iterum Chrysostom. Catech. 1. ad Baptiz. de calice S. Eucharistiae, Ἴσασιν οἱ μεμυημένοι τοῦ ποτηρίου τούτου τὴν ἰσχὺν εἴσεςθε γὰρ καὶ ὑμεῖς μικρὸν ὕςτερον, Sciunt initiati vim huius poculi. Scietis et vos paulo post, etc. Similiter Augustin. non solum Episcopis, Presbyteris, aliisque Ecclesiarum Ministris, curae fuisse innuit, ut passim caverent nudare mysteria: Sed et ipse adeo de arcano isto sollicitus fuit, ut quoties de Eucharistia loqueretur, non facile propriô eam vocabulô, sed his omnino verbis, Quod nôrunt fideles, plerumque designaret. Ut innumera alia omittam. Nempe sanctiora sacrorum solis initiatis voluerunt esse nota. ut Seneca ep. 95. ait, distinguebantque universam doctrinam Christianam, in τὰ ἔκφορα, i. e. ea quae enuntiari apud omnes poterant, et τὰ ἀποῤῥητα, i. e. arcana temere non vulganda: de quibus neque in familiaribus colloquiis, neque in carechesibus, neque in contionibus verbatemere facieant, coram paganis, catechumenis, aut quibusvis aliis non initiatis. Unde Cyrillus Hierosolymitanus in Procatechesi eleganter ait, Catechumenos, quibus fas non est cognoscere sacra mysteria, περιηχεῖςθαι, vocem circumsonantem audire: postea vero, quam facti sunt fideles, ενηχεῖςθαι, intus audire. Deinde verbis disertis praecipit suis Auditoribus, ne, que didicerint, postquam fidelibus fuerint aggregati, Catechumenis, quos ponit inter τοὺς ἔξω, qui foris sunt, enuntient. Atque hinc Catechistarum et Catechumenerum nomen profluxit, a κατηχέω dictorum, quod olim nefas esset, mysteria literis committere, voce tantum tradenda, ut id Erasmus docet in Hieron. Apol. ad Domnion. verb. Κατηχηςται, addens, se in antiquissimo quodam codice legisse, Pontificem quendam Romanum in literis suis, cum multa docuisset cum, a quo fuerat in terrogatus, de Sacramentis, subtraxisse verba, quibus sacrum oleum consecraretur, ne Mysterium, literis commissum, aliquô modô ad profanos promanaret. Quin et vivâ voce informantes Catechumenos, eâ fuisse usos cautione, ne omnem mysteriorum doctrinam illis praemature propalarent, etiam ex Ambrosioapparet, qui Baptismatis lavacrô iam ablutos alloquens, de his qui Myster. init. c. 1. Nunc, ait, de mysteriis dicere tempus admonet atque ipsam Sacramentorum rationem edere, quam ante Baptismum, si putâssemus, insinuandam nondum initiatis. prodidisse potius, quam edidisse, aestimaremur. Imo Cyrillus praefatus in Prologo, fideles adiurat sollicite, ne librum Homiliarum suarum Catecheticarum vel Catechumenis, vel aliis non initiatis, velint tradere; alioqui facti rationem Deo reddituros. Idem Cateches. 6. Ιιερὶ μυςτηρίων, inquit, ἐπὶ κατηχουμένων, λευκῶς οὐ καλοῦμεν. ἀλλὰ πολλὰ πολλάκις λέγομεν ἐπικεκαλυμμένως, ἵνα εἱ εἰδότες πιςτοὶ νοήσωσι, De Mysteriis, praesentes si sint Catechumeni, clare non loquimur: sed saepe multa dicimus tecte, ut qui norunt fideles intelligant, etc. Quod si vero quis fecisset, dicebatur ἐξορχεῖσςθαι, item τραγῳδεῖν τὰ μυςτήρια. Uti enim ἐξορχεῖςθαι τὰ μυςτήρια dixerunt pagani, de iis qui arcana mysteriorum evulgabant: ita dixit Dionysius Areop. Hierarch. cael. sub init. Ἀλλ᾿ ὅρα, ὅπως οὐκ ἐξορκήσῃ τὰ ἅγια τῶ ἁγίων, Vide, ne enunties, aut parum reverenter habeas sancta sanctorum. Et B. Athanasius, cum inimici ei obicerent, quod calicem mysticum per irreverentiam fregisset, atque in eo crimine exagitando tragoedias ingentes cierent: contra illos Apolog. 2. gravissime accusat, quod de mysterio cenae Domini, coram Catechumenis atque etiam Graecis et Ethnicis verba facere non erubuerint. Καὶ οὐκ αἰχύνονται ταῦτα ἐπὶ κατηχουμένων, καὶ τόγε χέιριςτον ἐπὶ Ἐλλήνων τραγῳδοῦντες τὰ μυςτήρια. Palladius quoque in vita Chrysostomi, pro magno scelere narrat, quod tumultu excitatô contra Virum sanctum, ab eius inimicis irruptio facta sit in Ecclesiam, et quidem non initiati oculis usur pârint, quae erat illis nefas videre, etc. Quae causa vero fuerit tam religiosi filentii, ut et plura hanc in rem, diximus supra, in voce Mysterium: Consulantur insuper Is. Casaubon. Exercitat. XVI. ad Annales Eccles. Baronii §. 43. et Tob. Pfannerus Theol. Gentil. Purior. c. 1. §. 9. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.